monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 2
Scriptum est in ultima parte voluminis Numerorum , quod apud Hebraeos appellatur VAIEDABBER: 'Haec sunt castra filiorum Israel, qui egressi sunt de terra Aegypti per turmas suas in manu Moysi et Aaron;' quas Graeci ἀπάρσεις vocant, nos propter linguae proprietatem significantius Mansiones, sive quia de exercitu dicitur, castra transtulimus. Fit autem catalogus Mansionum a prima usque ad ultimam; et numerantur simul quadraginta duae, de quibus Matthaeus loquitur: 'Ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim, id est, simul generationes quadraginta duae' . Per has currit verus Hebraeus, qui de terra transire festinat ad coelum: et Aegypto saeculi derelicta, terram repromissionis ingreditur. Nec mirum, si in illo numeri sacramento perveniamus ad regna coelorum: sub quo Dominus atque Salvator a primo Patriarcha pervenit ad virginem, quasi ad Iordanem, quae pleno gurgite fluens, Spiritus sancti gratiis redundabat. Quod autem in manu Moysi et Aaron egressus scribitur, intellige legem et sacerdotium, opera, et cultum Dei: quorum alterum altero indiget. NIHIL ENIM PRODEST exercere virtutes, nisi noveris Creatorem: nec Dei veneratio proficit ad salutem, nisi praecepta Conditoris impleveris. His duabus manibus, quasi duobus Seraphim in confessionem sanctae Trinitatis erumpimus, dicentes, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth.